Ermanno Pizzotti. Il ricordo di un amico

224

 

Ermanno pizzotti. l’omaggio di piero camporini

A Ermanno, appassionato latinista, un doveroso ricordo nella classica lingua è stato dedicato, il giorno del suo funerale, dall’amico Piero Camporini.

 

In die exsequiarum Herimanni Novocomensis,
in templo Divo Iosepho dicato, Novocomi.
Ante diem VIII Idus Apriles anno MMXV

Nos hic adsumus in hoc templo ad amicitiam commemorandam et ingenii vim et severam diligentiam Herimanni, qui ex insanabili morbo interiit.
Fuit primum omnium nostrum amicus sincerus, celer audire vel auxilium dare, et ore laeto nobis obviam occurrebat semper.
Praeterea locorum naturae studuit et perpolite scientiarum et artium incrementi quaestiones atque enodationes investigavit, quo melior hominum salus fieret.
Quare urbis suae carissimae felicitati operam dedit et in factione PACO dicta fideliter magna cum sapientia interfuit.
Denique sed non minoris momenti Latinam linguam amavit, quod amavit et pauca sed gravia lepide loqui et verbis argute ludere.
Sibi nomen dedit Herimanni Novocomensis, quo in Europae nationibus noscitur et laudatur suis operibus Latina lingua scriptis.
Et nobis Herimannus Novocomensis sit.